Студопедия.Орг Главная | Случайная страница | Контакты | Мы поможем в написании вашей работы!  
 

De officio IVdicis



ПРО СУДДІВСЬКІ ОБОВ’ЯЗКИ

Superest, ut de officio iudicis dispiciamus. et quidem in primis illud obseruare debet iudex, ne aliter iudicet, quam legibus aut constitutionibus aut moribus proditum est.

1. Et ideo si noxali iudicio addictus est, obseruare debet, ut, si condemnandus uidebitur dominus, ita debeat condemnare: Publium Maeuium Lucio Titio decem aureis condemno aut noxam dedere.

2. Et si in rem actum sit, siue contra petitorem iudicauit, absoluere debet possessorem, siue contra possessorem, iubere eum debet, ut rem ipsam restituat cum fructibus. sed si in praesenti neget se possessor restituere posse et sine frustratione uidebitur tempus restituendi causa petere, indulgendum est ei, ut tamen de litis aestimatione caueat cum fideiussore, si intra tempus quod ei datum est non restituisset. et si hereditas petita sit, eadem circa fructus interueniunt, quae diximus interuenire in singularum rerum petitione. illorum autem fructuum, quos culpa sua possessor non perceperit, in utraque actione eadem ratio paene fit, si praedo fuerit. si uero bona fide possessor fuerit, non habetur ratio consumptorum neque non perceptorum: post inchoatam autem petitionem etiam illorum ratio habetur, qui culpa possessoris percepti non sunt uel percepti consumpti sunt.

3. Si ad exhibendum actum fuerit, non sufficit, si exhibeat rem is cum quo actum est, sed opus est, ut etiam causam rei debeat exhibere, id est ut earn causam habeat actor, quam habiturus esset, si, cum primum ad exhibendum egisset, exhibita res fuisset: ideoque si inter moras usucapta sit res a possessore, nihilo minus condemnatur. praeterea fructuum medii temporis, id est eius, quod post acceptum ad exhibendum iudicium ante rem iudicatam intercessit, rationem habere debet iudex. quod si neget is, cum quo ad exhibendum actum est, in praesenti exhibere se posse et tempus exhibendi causa petat idque sine frustratione postulare uideatur, dari ei debet, ut tamen caueat se restituturum: quod si neque statim iussu iudicis rem exhibeat neque postea exhibiturum se caueat, condemnandus sit in id, quod actoris intererat ab initio rem exhibitam esse.

4. Si familiae erciscundae iudicio actum sit, singulas res singulis heredibus adiudicare debet et, si in alterius persona praegrauare uideatur adiudicatio, debet hunc inuicem coheredi certa pecunia, sicut iam dictum est, condemnare. eo quoque nomine coheredi quisque suo condemnandus est, quod solus fructus hereditarii fundi percepit aut rem hereditariam corrupit aut consumpsit. quae quidem similiter inter plures quoque quam duos coheredes subsequuntur.

5. Eadem interueniunt et si communi diuidundo de pluribus rebus actum fuerit. quod si de una re, ueluti de fundo, si quidem iste fundus commode regionibus diuisionem recipiat, partes eius singulis adiudicare debet et, si unius pars praegrauare uidebitur, is inuicem certa pecunia alteri condemnandus est: quod si commode diuidi non possit, uel homo forte aut mulus erit de quo actum sit, uni totus adiudicandus est et is alteri certa pecunia condemnandus.

6. Si finium regundorum actum fuerit, dispicere debet iudex, an necessaria sit adiudicatio. quae sane uno casu necessaria est, si euidentioribus fmibus distingui agros commodius sit, quam olim fuissent distincti: nam tune necesse est ex alterius agro partem aliquam alterius agri domino adiudicari. quo casu conueniens est, ut is alteri certa pecunia debeat condemnari. eo quoque nomine damnandus est quisque hoc iudicio, quod forte circa fines malitiose aliquid commisit, uerbi gratia quia lapides finales fur at us est aut arbores finales cecidit. contumaciae quoque nomine quisque eo iudicio condemnatur, ueluti si quis iubente iudice metiri agros passus non fuerit.

7. Quod autem istis iudiciis alicui adiudicatum sit, id statim eius fit cui adiudicatum est.

ТЕРМІНИ (ВИЗНАЧЕННЯ ТА КОМЕНТАР)

TERMINI (DEFINITIO ET COMMENTARIUM)

ПРОЦЕСУАЛЬНІ ТЕРМІНИ ТА ВИРАЗИ (перша частина)

1. Acta emendare внести виправлення до протоколу

2. Actio intenditur позов пред'являється

3. Actio quiescit справа припинена

4. Actionem denegare відмовити в прийнятті позовної заяви

5. Actuarius, i т секретар

6. Actor, oris т позивач

7. Ad acta до справи (прилучити); в архів

8. Ad iudicium adesse з'явитися в суд

9. Ad melius inquirendum на дослідування

10. Album iudicum список суддів

11. Appellationem interponere подати апеляцію

12. Assessor, oris т засідатель

13. Audire querelam вислухати скаргу

14. Authenticus, a, um справжній

15. Causa cadere програти справу

16. Causam dicere захищатися на суді

17. Causam discere вивчати справу

18. Causam vincere виграти справу

19. Causa cognita по ознайомленні з обставинами справи

20. Causa desistere відмовитися від позову

21. Convenire пред'являти позов

22. Deferre controversiam ad arbitrum передати суперечку арбітру

23. De plano не вносячи в засідання

24. Diem eximere скасувати засідання

25. Diem sententiae proferre відкласти оголошення рішення

26. Dies actionis exit термін для пред'явлення позову минає

27. Eradere albo advocatorum виключити зі складу адвокатури

28. Exemplum, i п приклад, копія; (authenticum, i n оригінал)

29. Exercitio iudiciorum судочинство

30. Ex officio з обов'язку служби, зі своєї ініціативи

31. Ехропёге rem викласти обставини справи

32. In camera у кабінеті, не вносячи в засідання

33. In custodiam dare узяти під варту

34. Index, indicis т покажчик, виписка

35. Instrumentum, i n документ

36. In tabellas referre занести до протоколу

37. Interlocutio, onis попереднє визначення

38. Interventio accessoria вступ (тобто втручання) третьої особи

39. Interventio principals вступ третьої особи із самостійним позовом

40. ludicia administrate відати судовою частиною





Дата публикования: 2014-10-25; Прочитано: 333 | Нарушение авторского права страницы | Мы поможем в написании вашей работы!



studopedia.org - Студопедия.Орг - 2014-2024 год. Студопедия не является автором материалов, которые размещены. Но предоставляет возможность бесплатного использования (0.007 с)...