Студопедия.Орг Главная | Случайная страница | Контакты | Мы поможем в написании вашей работы!  
 

In liberis multae differentiae sunt. aut enim ingenui sunt aut libertini



4. Ingenuus is est, qui statim ut natus est liber est, siue ex duobus ingenuis matrimonio editus, siue ex libertinis, siue ex altero libertine altero ingenuo. Sed et si quis ex matre libera nascatur, patre seruo, ingenuus nihilo minus nascitur: quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus est, quoriiam uulgo conceptus est. sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore quo nascitur, licet ancilla conceperit. et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum qui nascitur liberam nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere, qui in utero est. ex his et illud quaesitum est, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta peperit, liberam an seruum pariat? et Marcellus probat liberum nasci: sufficit enim ei qui in uentre est liberam matrem uel medio tempore habuisse: quod et uerum est.

5. Libertini sunt, qui ex iusta seruitute manumissi sunt manumissio autem est datio libertatis: nam quamdiu quis in seruitute est, manui et potestati suppositus est, et manumissus liberator potestate. quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur nee esset nota manumissio, cum seruitus esset incognita.

КЛЮЧОВІ ФРАЗИ ТЕКСТУ

PHRASES ESSENTIALES DE TEXTI





Дата публикования: 2014-10-25; Прочитано: 953 | Нарушение авторского права страницы | Мы поможем в написании вашей работы!



studopedia.org - Студопедия.Орг - 2014-2024 год. Студопедия не является автором материалов, которые размещены. Но предоставляет возможность бесплатного использования (0.005 с)...