Студопедия.Орг Главная | Случайная страница | Контакты | Мы поможем в написании вашей работы!  
 

Columna vertebrarum



Columna vertebrarum s. spinalis composita est ex quattuor et viginti vertebris: ex septem vertebris colli, duodecim – dorsi, quinque lumborum.

Incipit haec columna ab atlante et desinit ad os coccyges, quod etsi ad pelvim quoque pertineat, tamen una cum osse sacro ad spinam dorsi referri debet.

Omnium est vertebrarum, ut in eis adsit corpus (quod deest soli atlanti) et arcus cum suis processibus, atque foramen ad medullam spinalem transmittendam.

Junguntur vertebrae inter se et cum vicinis ossibus per ligamenta. In feminis corpora vertebrarum paullo altiora et processus transverse ac spinosi tenuiores sunt, quam in viris.

Tota vertebrarum columna in bene conformato corpore, si a latere inspicitur, non sequitur lineam ad perpendiculum recta, sed linea serpentis in modum flexa descendit. Mediae enim colli vertebrae, anterius prominentes, cervicem posterius nonnihil excavatam sistunt.

Vertebrae dorsi arcum priori oppositum constituent, cuius concavitas (quae maxima est in regione vertebrae septimae et octavae) anteriora versus, convexitas retrorsum spectat; hine in levem quondam gibbum in superiore dorsi regione assurgunt. Opposita huic ratione vertebrae lumborum anterius, hoc est, ad abdominis cavum sensim proninentes, et cum osse sacro promontorium facientes, inferiorem dorsi partem concavitatem anterius efficiunt, regionem natibus inteфosTtam elevando, gibbum in ultima parte spinae dorsi producunt.

Costae

Costarum, quae laterales thoracis partes occupant, numerus in utroque latere plerumque est duodecim, raro tredecim, rarius undecim. Sunt autem vel verae, vel spuriae. Verae s. legitimae vocantur, quarum cartilagines sterno adhaerent, earumque numerus esse solet in utroque latere septem, rarius octo; reliquae quinque (vel quattuor), quarum cartilagines nec sternum osseum nec cartilaginem ensiformem attingunt, spuriae s. illegitimae nominantur. Harum superiores tres, cartilaginibus suis longitudine sensim decrescentibus, proxime sibi accumbunt ita, ut quasi inter se confluere videantur; ultimae duae, brevissimae, et inter se et a superioribus magis distantes, tenuis membranae e multis ligamentulis connexae fibrarumque muscularium ope copulatae, mobiliores sunt, ideoque fluctuantes dicuntur. Omnes costae eatenus se invicem aequant, quatenus in singula costa discernere licet corpus, extremitates, cartilagmem, ac superficies et margines.





Дата публикования: 2015-09-17; Прочитано: 834 | Нарушение авторского права страницы | Мы поможем в написании вашей работы!



studopedia.org - Студопедия.Орг - 2014-2024 год. Студопедия не является автором материалов, которые размещены. Но предоставляет возможность бесплатного использования (0.006 с)...