Студопедия.Орг Главная | Случайная страница | Контакты | Мы поможем в написании вашей работы!  
 

Columna vertebrarum. (Elementa anatomiae humani corporis



(Elementa anatomiae humani corporis. Loder. Mosquae. Rigae. Dorpati. 1823)

Columna vertebrarum s. spinalis composita est ex quattuor et viginti vertebris: ex septem vertebris colli, duodecim — dor­si, quinque lumborum.

Incipit haec columna ab atlante et desinit ad os coccygis, quod etsi ad pelvim quoque pertineat, tamen una cum osse sacro ad spinam dorsi referri debet.

Omnium est vertebrarum, ut in eis adsit corpus (quod deest soli atlanti) et arcus cum suis processibus, atque foramen ad medullam spinalem transmittendam.

Junguntur vertebrae inter se et cum vicinis ossibus per ligamenta. In feminis corpora vertebrarum paullo altiora et processus transversi ac spinosi tenuiores sunt, quam in viris.

Tota vertebrarum columna in bene conformato corpore, si a latere inspicitur, non sequitur lineam ad perpendiculum recta, sed linea serpentis in modum flexa descendit. Mediae enim col­li vertebrae, anterius prominentes, cervicem posterius nonnihil excavatam sistunt.

Vertebrae dorsi arcum priori oppositum constituunt, cuius concavitas (quae maxima est in regione vertebrae septimae et octavae) anteriora versus, convexitas retrorsum spectat; hinc in levem quendam gibbum in superiore dorsi regione assurgunt. Opposita huic ratione vertebrae lumborum anterius, hoc est, ad abdommis cavum sensim prominentes, et cum osse sacro promontorium facientes, inferiorem dorsi partem concavam reddunt. Denique os sacrum et coccygis, quae concavitatem anterius efficiunt, regionem natibus interpositam elevando, gibbum in ulti­ma parte spinae dorsi producunt.





Дата публикования: 2015-09-17; Прочитано: 862 | Нарушение авторского права страницы | Мы поможем в написании вашей работы!



studopedia.org - Студопедия.Орг - 2014-2024 год. Студопедия не является автором материалов, которые размещены. Но предоставляет возможность бесплатного использования (0.006 с)...