Студопедия.Орг Главная | Случайная страница | Контакты | Мы поможем в написании вашей работы!  
 

De locatione et condvctione



ПРО ДОГОВІР НАЙМУ

Locatio et conductio proxima est emptioni et uenditioni isdemque iuris regulis consistunt. nam ut emptio et uenditio ita contrahitur, si de pretio conuenerit, sic etiam locatio et conductio ita contrahi intellegitur, si merces constituta sit. et competit locatori quidem locati actio, conductori uero conducti.

1. Et quae supra diximus, si alieno arbitrio pretium permissum fuerit, eadem et de locatione et conductione dicta esse intellegamus, si

alieno arbitrio merces permissa fuerit. qua de causa si fulloni polienda curandaue aut sarcinatori sarcienda uestimenta quis dederit nulla statim mercede constituta, sed postea tantum daturus, quantum inter eos conuenerit, non proprie locatio et conductio contrahi intellegitur, sed eo nomine praescriptis uerbis actio datur.

2. Praeterea sicut uulgo quaerebatur, an permutatis rebus emptio et uenditio contrahitur: ita quaeri solebat de locatione et conductione, si forte rem aliquam tibi utendam siue fruendam quis dederit et inuicem a te aliam utendam siue fruendam acceperit. et placuit non esse locationem et conductionem, sed proprium genus esse contractus. ueluti si, cum unum quis bouem haberet et uicinus eius unum, placuerit inter eos, ut per denos dies inuicem boues commodarent, ut opus facerent, et apud alterum bos periit: neque locati uel conducti neque commodati competit actio, quia non fuit gratuitum commodatum, uerum praescriptis uerbis agendum est.





Дата публикования: 2014-10-25; Прочитано: 362 | Нарушение авторского права страницы | Мы поможем в написании вашей работы!



studopedia.org - Студопедия.Орг - 2014-2024 год. Студопедия не является автором материалов, которые размещены. Но предоставляет возможность бесплатного использования (0.006 с)...