Студопедия.Орг Главная | Случайная страница | Контакты | Мы поможем в написании вашей работы!  
 

De emptione et venditione



ПРО КУПЛЮ – ПРОДАЖ

Emptio et uenditio contrahitur, simulatque de pretio conuenerit, quamuis nondum pretium numeratum sit ac ne arra quidem data fuerit. nam quod arrae nomine datur, argumentum est emptionis et uenditionis contractae. sed haec quidem de emptionibus et uenditionibus, quae sine scriptura consistunt, optinere oportet: nam nihil a nobis in huiusmodi uenditionibus innouatum est. in his autem quae scriptura conficiuntur non aliter perfectam esse emptionem et uenditionem constituimus, nisi et instrumenta emptionis fuerint conscripta uel manu propria contrahentium, uel ab alio quidem scripta, a contrahente autem subscripta et, si per tabellionem fiunt, nisi et completiones acceperint et fuerint partibus absoluta. donee enim aliquid ex his deest, et paenitentiae locus est et potest emptor uel uenditor sine poena recedere ab emptione. ita tamen impune recedere eis concedimus, nisi iam arrarum nomine aliquid fuerit datum: hoc etenim subsecuto, siue in scriptis siue sine scriptis uenditio celebrata est, is qui recusat adimplere contractum, si quidem emptor est, perdit quod dedit, si uero uenditor, duplum restituere compellitur, licet nihil super arris expressum est.

1. Pretium autem constitui oportet: nam nulla emptio sine pretio esse potest. sed et certum pretium esse debet. alioquin si ita inter aliquos conuenerit, ut, quanti Titius rem aestimauerit, tanti sit empta: inter ueteres satis abundeque hoc dubitabatur, siue constat uenditio siue non. sed nostra decisio ita hoc constituit, ut, quotiens sic composita sit uenditio quanti ille aestimauerit, sub hac condicione staret contractus, ut, si quidem ipse qui nominatus est pretium definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et pretium persoluatur et res tradatur, ut uenditio ad effectum perducatur, emptore quidem ex empto actione, uenditore autem ex uendito agente. sin autem ille qui nominatus est uel noluerit uel non potuerit pretium defmire, tune pro nihilo esse uenditionem quasi nullo pretio statute, quod ius cum in uenditionibus nobis placuit, non est absurdum et in locationibus et conductionibus trahere.





Дата публикования: 2014-10-25; Прочитано: 401 | Нарушение авторского права страницы | Мы поможем в написании вашей работы!



studopedia.org - Студопедия.Орг - 2014-2024 год. Студопедия не является автором материалов, которые размещены. Но предоставляет возможность бесплатного использования (0.007 с)...