Студопедия.Орг Главная | Случайная страница | Контакты | Мы поможем в написании вашей работы!  
 

De rervm divisionе



ПРО РОЗПОДІЛ РЕЧЕЙ

1. Superiore libra de Jure personarum exposuimus: modo uideamus de rebus, quae uel in nostro patrimonio uel extra nostrum patrimonium habentur quaedam. enim natural! iure communia sunt omnium, quaedam publica, quaedam uniuersitatis, quaedam nullius, pieraque singulorum, quae uariis ex causis cuique adquiruntur, sicut ex subiectis apparebit.

Et quidem naturali iure communia sunt omnium haec: aer et aqua profluens et mare et per hoc litora mans, nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur, dum tamen uillis et monumentis et aedificiis abstineat, quia non sunt Juris gentium, sicut et mare.

Singulorum autem hominum multis modis res fiunt: quarundam enim rerum dominium nanciscimur iure naturali, quod, sicut diximus, appellatur ius gentium, quarundam iure ciuili. comrnodius est itaque a uetustiore iure incipere. palam est autem uetustius esse narurale ius, quod cum ipso genere humano rerum namra prodidit: ciuilia enim iura tune coeperunt esset, cum et ciuitates condi et magistrates creari et leges scribi coeperunt.

Ferae igitur bestiae et uolucres et pisces, id est omnia animalia, quae in terra man caelo nascuntur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt: quod enim ante nulhus est, id naturali ratione occupanti conceditur.





Дата публикования: 2014-10-25; Прочитано: 518 | Нарушение авторского права страницы | Мы поможем в написании вашей работы!



studopedia.org - Студопедия.Орг - 2014-2024 год. Студопедия не является автором материалов, которые размещены. Но предоставляет возможность бесплатного использования (0.006 с)...